monumenta.ch > Cassiodorus > 37
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXXVI.Attila, suapte natura ad vastandum orbem paratus, a Gizerico Wandalorum rege multis muneribus ad id instigatur. Is omni ratione discordiam inter Romanos et Gothos serere conatur; sed frustra. Epistula Valentiniani imp. ad Vesegothas eorumque responsum. <<<     >>> XXXVIII.Positio loci quo in Catalaunicis campis praelium inter Romanos et Hunnos est commissum, et descriptio utriusque aciei.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXVII.De iis rebus quae in ipsorum bellorum motibus, priusquam praelium inter Romanos et Hunnos committeretur, acciderunt.

1 Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videretur edicere quae in ipsis bellorum motibus accidere: quia sicut famosum praelium, ita multiplex atque perplexum. Sangibanus namque rex Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur, et Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in eius iura transducere.
2 Quod ubi Theodericus et Aetius agnovere, magnis aggeribus eamdem urbem ante adventum Attilae destruunt, suspectumque custodiunt Sangibanum, et inter suos auxiliares medium statuunt cum propria gente. Igitur Attila rex Hunnorum tali perculsus eventu, diffidens suis copiis, metuens inire conflictum, intusque fugam revolvens ipso funere tristiorem, statuit per aruspices futura inquirere.
3 Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant. Hoc tamer quantulum praedixere solatii, quod summus hostium ductor de parte adversa occumberet, relictaque victoria, sua morte triumphum foedaret. Cumque Attila necem Aetii, quod eius motibus obviabat, vel cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagia sollicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam praelium sub trepidatione committit, ut si non secus cederet, nox imminens subveniret.
4 Convenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos.
Cassiodorus HOME